18.
28
Desuper explorant, nostris licet omnia Phoebus
Eripiat rediens oculis, solusque diurna
30
Lampade collustret coelum, mare, nubila, terras;
Vnus pro cunctis fulget, fluit inde quod usquam est
Luminis, inde calor manat, pater omnibus idem est,
Omnibus idem animas afflat, quaecumque moventur,
Seu suspensa levi fugiunt per inania lapsu,
35
Squammea seu penetrant fluctus errantque per aequor
Immensum, vel qua solidus se colligit Orbis.
Noctifuge, aurato qui laberis aethera curru,
Luciparens, frugumque potens, per te omnia primum
Exoriuntur, alisque idem quodcumque videtur,
40
Sive hominum, pecudumque genus, seu turba volucrum,
Pabulaque, et ramis dense frondentibus arbor:
Salve magna Iovis proles, caeli decus ingens
Cuncta videns, quae sunt, quae mox ventura trahuntur,
Quodque fuit, reges insignes, oppida et arces,
45
Bellaque, et ingentes strages, partosque triumphos