1. ad Marinum Sanutum patronum observantissimum
Magna quod innumeris implere volumina rebus
Pergis et immensam colligis historiam;
Quod reseras tulerint quos Itala regna labores
Et quae vexarit Gallicus arva furor,
5
Quod mare, terribilis quas Thracius occupet urbes,
Quae Venetus contra fortiter arma ferat;
Denique quod terras ferventia bella per omnes
Prosequere, et scriptis terminus orbis erit:
Grande opus, et cunctis fuerit mirabile saeclis,
10
Et qui perpetuet tempora nostra labor.
At, Sanute, oneri tanto succumbere virtus
Nescia maiorem quem probat esse viro,
Cum fatum superes aeternaque saecula condas,
Es deus, aut equidem te facis ipse deum.