44.
Alma fides rogitat multis impulsa procellis,
Quam tot exponunt nova nunc certamina bellis,
Et metuit casum plebeie turbine turbe,
Ne fiat novitas moveat quam vulgus in urbe
5
Teque simul mecum pro Rome pace precatur,
Que Latium sedat (sua nam pax sic veneratur).
Ipsa fides queritur quod eam gens aspera dure
Cervicis quatitur, que nescit vera figure
Scriptis archana, nec credit pura videnti,
10
Credere quodque volunt faciunt multi violenti,
Frangitur atque caput Fidei, dum vera loquenti
Italyeque decus vel dogmate iura tuenti:
"Nunc, quia pastor abest qui pascere velle videtur,
Vt vox comunis simulatio nunc hec habetur.
15
In dubiis fieri cautelam nostra magistra
Poscit, ne veniant quedam improvisa sinistra.
Rex, cautela, nocens que nunquam scitur abundans,
Prodest provisis casus subitos nece mundans.
Non sapiens unquam dicit: 'Non ista putavi',
20
Ponderat ante quidem quid possunt fingere pravi,
Quid rerum novitas producere, quidve laborat
Gens perversa, vel opes, aurum, vel si quod adorat
Vsurpare decus, vel quidvis criminis ardet;
Fervet enim studiis, ne quisquam vota retardet.
25
Si te firma fides que bene lustravit et isto
Te posuit regno, quod habes a principe Christo
(In te quippe manet festina lux hodierna)
Te vocat ut Romam defendas, tu probe verna
Et miles Christi pugnas: modo res sua poscit:
30
Nunc licet: haud sensus cur queris: res ea noscit.
Est argumentum rerum non fronte patentum
Clara fides: illi qui credunt dona potentum
Virtutum meruere, gerunt magnalia signa.
Tolle, Roberte, tuo tutamina tegmine digna.
35
Spes invitabit te, carus amorque rogabit,
Ostendent causas cur tollere pila tonabit
Virtutum series. Hah, cerne, Roberte, pudorem
Ecclesie: pugilem te gestit mente gigantem
Et vi Sansonem, nec perdis Martis honorem,
40
Set carnem vincis cum mundo pura vorantem".
Cum tulit ista Fides, Spes constans, ecce, sequendo,
Inquit pro Roma, non territa verba loquendo.