Girolamo Fracastoro Syphilis 1

Testo base di riferimento: G. Eatough, 1984

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


Sive de morbo Gallico, ad Petrum Bembum

 

Qui casus rerum varii, quae semina morbum

Insuetum, nec longa ulli per saecula visum

Attulerint: nostra qui tempestate per omnem

Europam, partimque Asiae, Libyaeque per urbes

5

Saeviit: in Latium vero per tristia bellas

Gallorum irrupit, nomenque a gente recepit:

Necnon et quae cura, et opis quid comperit usus,

Magnaque in angustis hominum solertia rebus,

Et monstrata Deum auxilia, et data munera coeli,

10

Hinc canere, et longe secretas quaerere causas

Aera per liquidum, et vasti per sydera Olympi

Incipiam: dulci quando novitatis amore

Correptum, placidi Naturae suavibus horti

Floribus invitant, et amantes mira Camoenae.

15

Bembe decus clarum Ausoniae, si forte vacare

Consultis Leo te a magnis paulisper, et alta

Rerum mole sinit, totum qua sustinet orbem:

Et iuvat ad dulces paulum secedere Musas:

Ne nostros contemne orsus, medicumque laborem,

20

Quicquid id est. Deus haec quondam dignatus Apollo est:

Et parvis quoque rebus inest sua saepe voluptas.

Scilicet hac tenui rerum sub imagine multum

Naturae, fatique subest, et grandis origo.

Tu mihi, quae rerum causas, quae sydera noscis,

25

Et coeli effectus varios, atque aeris oras,

Vranie, (sic dum puro spatiaris Olympo,

Metirisque vagi lucentes aetheris ignes,

Concentu tibi divino cita sydera plaudant)

Ipsa ades, et mecum placidas Dea lude per umbras,

30

Dum tenues aurae, dum myrtea sylva canenti

Aspirat, resonatque cavis Benacus ab antris.

Dic, Dea, quae causae nobis post saecula tanta

Insolitam peperere luem? num tempore ab illo

Vecta mari occiduo nostrum pervenit in orbem,

35

Ex quo lecta manus solvens de littore Ibero

Ausa fretum tentare, vagique incognita ponti est

Aequora, et orbe alio positas perquirere terras?

Illic namque ferunt aeterna labe per omnes

Id morbi regnare urbes, passimque vagari

40

Perpetuo coeli vitio, atque ignoscere paucis.

Commercine igitur causa accessisse putandum est

Delatam contagem ad nos, quae parva sub ipsis

Principiis, mox et vires et pabula sensim

Suscipiens, sese in terras diffuderit omnes?

45

Vt saepe in stipulas cecidit quum forte favilla

De face, neglectam pastor quam liquit in arvo,

Illa quidem tenuis primum, similisque moranti

Incedit: mox, ut paulatim increvit eundo,

Tollitur, et victrix messem populatur et agros,

50

Vicinumque nemus, flammasque sub aethera iactat.

Dat sonitum longe crepitans Iovis avia sylva,

Et coelum late circum, campique relucent.

At vero, si rite fidem observata merentur,

Non ita censendum: nec certe credere par est

55

Esse peregrinam nobis, transque aequora vectam

Contagem: quoniam in primis ostendere multos

Possumus, attactu qui nullius hanc tamen ipsam

Sponte sua sensere luem, primique tulere.

Praeterea et tantum terrarum tempore parvo

60

Contages non una simul potuisset obire.

Aspice per Latii populos, quique herbida Sagrae

Pascua, et Ausonios saltus, et Iapigis orae

Arva colunt: specta, Tyberis qua labitur, et qua

Eridanus centum fluviis comitatus in aequor,

65

Centum urbes rigat, et placidis interfluit undis:

Vno nonne vides ut tempore pestis in omnes

Saeviit? ut sortem pariter transegimus unam?

Quinetiam externos eadem per tempora primum

Excepisse ferunt: nec eam cognovit Ibera

70

Gens prius, ignotum quae scindere puppibus aequor

Ausa fuit, quam quos disterminat alta Pyrene,

Atque freta, atque Alpes cingunt, Rhenusque bicornis:

Quam reliqui, quos lata tenet gelida ora sub Arcto.

Tempore non alio, Poeni, sensistis, et omnes

75

Qui laetam Aegyptum metitis, foecundaque Nilo

Arva, et palmiferae sylvas tondetis Idumes.

Quae quum sic habeant sese, nempe altius isti

Principium labi, rerumque latentior ordo,

(Ni fallor) graviorque subest, et maior origo.

80

Principio quaeque in terris, quaeque aethere in alto

Atque mari in magno Natura educit in auras,

Cuncta quidem nec sorte una, nec legibus iisdem

Proveniunt, sed enim, quorum primordia constant

E paucis, crebro ac passim pars magna creantur:

85

Rarius ast alia apparent, et non nisi certis

Temporibusve, locisve, quibus violentior ortus,

Et longe sita principia: ac nonnulla priusquam

Erumpant tenebris et opaco carcere noctis,

Mille trahunt annos, spatiosaque saecula poscunt.

90

Tanta vi coeunt genitalia semina in unum.

Ergo et morborum quoniam non omnibus una

Nascendi est ratio, facilis pars maxima visu est,

Et faciles ortus habet, et primordia praesto.

Rarius emergunt alii, et post tempore longo

95

Difficiles causas, et inextricabile fatum,

Et sero potuere altas superare tenebras.

Sic Elephas sacer Ausoniis incognitus oris,

Sic Lichen latuere diu, quibus incola Nili

Gens tantum, regioque omnis vicina laborat.

100

De genere hoc est dira lues, quae nuper in auras

Exiit, et tandem sese caligine ab atra:

Exemit, durosque ortus, et vincula rupit.

Quam tamen (aeternum quoniam dilabitur aevum)

Non semel in terris visam, sed saepe fuisse,

105

Ducendum est, quamquam nobis nec nomine nota

Hactenus illa fuit: quoniam longaeva vetustas

Cuncta situ involvens, et res, et nomina delet:

Nec monumenta patrum seri videre nepotes.

Oceano tamen in magno sub sole cadente,

110

Qua misera inventum nuper gens accolit orbem,

Passim oritur, nullisque locis non cognita vulgo est.

Vsque adeo rerum causae, atque exordia prima,

Et coelo variare, et longo tempore possunt.

Quodque illic fert sponte aer, et idonea tellus,

115

Huc tandem annorum nobis longa attulit aetas.

Cuius forte suo si cunctas ordine causas

Nosse cupis, magni primum circumspice mundi

Quantum hoc infecit vitium, quot adiverit urbes.

Quumque animadvertas tam vastae semina labis

120

Esse nec in terrae gremio, nec in aequore posse,

Haud dubie tecum statuas reputesque, necesse est,

Principium, sedemque mali consistere in ipso

Aere, qui terras circum diffunditur omnes,

Qui nobis sese insinuat per corpora ubique,

125

Suetus et has generi viventum immittere pestes.

Aer quippe pater rerum est, et originis auctor.

Idem saepe graves morbos mortalibus affert,

Multimode natus tabescere corpore molli,

Et facile affectus capere, atque inferre receptos.

130

Nunc vero, quonam ille modo contagia traxit,

Accipe: quid mutare queant labentia saecla.

In primis tum Sol rutilus, tum sydera cuncta

Tellurem, liquidasque auras, atque aequora ponti.

Immutant, agitantque: utque ipso sydera coelo.

135

Mutavere vicem, et sedes liquere priores,

Sic elementa modis variis se grandia vertunt.

Aspice, ut, hybernus rapidos ubi flexit in Austrum

Phoebus equos, nostrumque videt depressior orbem,

Bruma riget, duratque gelu, spargitque pruina

140

Tellurem, et gelida glacie vaga flumina sistit.

Idem, ubi nos Cancro propior spectavit ab alto,

Vrit agros, arent nemora, et sitientia prata,

Siccaque pulvereis aestas squallescit in arvis.

Nec dubium, quin et noctis nitor, aurea Luna,

145

Cui maria alta, omnis cui rerum obtemperat humor:

Quin et Saturni grave sydus, et aequior orbi

Stella Iovis: quin pulchra Venusque et Martius ignis,

Ac reliqua astra etiam mutent elementa, trahantque

Perpetuum, et late magnos dent undique motus:

150

Praecipue sedem si quando plurima in unam

Convenere, suo vel multum devia cursu

Longe alias tenuere vias. Haec scilicet annis

Pluribus, et rapidi post multa volumina coeli

Eveniunt, Diis fata modis volventibus istis.

155

Vt vero evenisse datum est, numerumque diesque

Exegere suos, praefixaque tempora fatis,

Proh quanta aerios tractus, salsa aequora quanta,

Telluremque manent: alibi quippe omnia late

Cogentur spatia in nubes, coelum imbribus omne

160

Solvetur, summisque voluti montibus amnes

Praecipites secum sylvas, secum aspera saxa,

Secum armenta trahent: medius pater impete magno

Aut Padus, aut Ganges super et nemora alta, domosque

Turbidus, aequabit pelago freta lata sonante.

165

Aestates alibi magnae condentur, et ipsae

Flumina speluncis flebunt arentia Nymphae.

Aut venti cuncta invertent, aut obice clausi

Excutient tellurem imam, et cum turribus urbes.

Forsitan et tempus veniet, poscentibus olim

170

Natura, fatisque Deum, cum non modo tellus

Nunc culta, aut obducta mari, aut deserta iacebit,

Verum etiam Sol ipse novum (quis credere possit?)

Curret iter, sua nec per tempora diffluet annus.

Ast insueti aestus, insuetaque frigora mundo

175

Insurgent, et certa dies animalia terris

Monstrabit nova, nascentur pecudesque feraeque

Sponte sua, primaque animas ab origine sument.

Forsitan et maiora audens producere tellus

Coeumque, Enceladumque feret; magnumque Typhoea,

180

Ausuros patrio superos detrudere coelo,

Convulsumque Ossan nemoroso imponere Olympo.

Quae quum perspicias, nihil est, cur tempore certo;

Admirere novis magnum marcescere morbis,

Aera, contagesque novas viventibus aegris:

185

Sydere sub certo fieri, et per saecula longa.

Bis centum fluxere anni, cum flammea Marte

Lumina Saturno tristi immiscente, per omnes

Aurorae populos, per quae rigat aequora Ganges,

Insolita exarsit febris, quae pectore anhelo

190

Sanguineum sputum exagitans (miserabile visu)

Quarta luce frequens fato perdebat acerbo.

Illa eadem Assyriae gentes, et Persidos, et quae

Euphratem, Tigrimque bibunt, post tempore parvo

Corripuit, ditesque Arabas, mollemque Canopum:

195

Inde Phrygas, inde et miserum trans aequora vecta

Infecit Latium, atque Europa saeviit omni.

Ergo age iam mecum, semper sese aethera circum

Volventem, superumque domos, ardentiaque astra

Contemplare, animumque agitans per cuncta, require,

200

Quis status illorum fuerit, quae signa dedere

Sydera, quid nostris coelum portenderit annis.

Hinc etenim tibi forte novae contagis origo

Omnis, et eventus tanti via prima patescet.

Aspice, candentes magni qua Cancer olympi

205

Excubat ante fores, et brachia pandit aperta.

Hinc dirae facies, hinc se diversa malorum

Ostendent portenta: una hac sub parte videbis

Magna coisse simul radiis ardentibus astra,

Et coniuratas sparsisse per aera flammas:

210

Flammas, quas longe tumulo Sirenis ab alto

Prospiciens senior vates, quem dia per omnes

Coelicolumque domos duxit, docuitque futura

Vranie: "Miseras," inquit, "defendite terras,

O Superi, insolitam video per inania ferri

215

Illuviem, et magnos coeli tabescere tractus.

Bella etiam Europae miserae, bella impia, et agros

Ausoniae passim currentes sanguine cerno".

Dixit, et illa etiam scriptis ventura notavit.

Mos superum est, ubi saecla vagus sol certa peregit,

220

Ab Iove decerni fata, et cuncta ordine pandi,

Quaecunque eventura manent terrasque, polumque.

Quod tempus quum iam nostris venientibus annis

Instaret, rerum summus sator, et Superum Rex

Iuppiter acciri socios in rebus agendis

225

Saturnum, Martemque iubet: bipatentia Cancer

Limina portarum reserat, diisque atria pandit.

Conveniunt, quibus est fatorum cura gerenda.

Impiger ante alios flammis ferroque coruscans

Bellipotens Mavors, animis cui proelia et arma,

230

Vindictaeque manent, et ovantes sanguine caedes.

Post placidus curru invectus rex Iuppiter aureo

Insequitur (ni fata obstent) pater omnibus aequus.

Postremus, longaque via tardatus et annis,

Falcifer accedit senior, qui haud immemor irae

235

In natum veteris, nato et parere recusans,

Saepe etiam cessit retro, et vestigia torsit,

Multa minans, multumque animo indignatus iniquo.

Iuppiter at solio ex alto, quo se solet uno

Tollere, percenset fata, et ventura resolvit,

240

Multum infoelicis miserans incommoda terrae,

Bellaque, fortunasque virum, casuraque rerum

Imperia, et praedas, adapertaque limina morti:

In primis ignota novi contagia morbi:

Morbi, qui humanae nulla mansuescat opis vi.

245

Assensere Dei reliqui: concussus Olympus

Intremuit, tactusque novis defluxibus aether.

Paulatim aerii tractus, et inania lata

Accepere luem, vacuasque insuetus in auras

Marcor iit, coelumque tulit contagia in omne.

250

Sive quod ardenti tot concurrentibus astris

Cum Sole, e pelago multos terraque vapores

Traxerit ignea vis, qui misti tenuibus auris

Correptique novo vitio, contagia visu

Perrara attulerint: aliud sive aethere ab alto

255

Demissum late aerias corruperit oras.

Quanquam animi haud fallor, quid agat, quove ordine coelum,

Dicere, et in cunctis certas perquirere causas,

Difficile esse: adeo interdum per tempora longa

Effectus trahit, interdum (quod fallere possit)

260

Miscentur fors, et varii per singula casus.

Nunc age, non id te lateat, super omnia miram

Naturam, et longe variam contagibus esse.

Solis nam saepe arboribus fit noxius aer,

Et tenerum germen, florumque infecit honorem:

265

Interdum segetem, et sata laeta, annique labores

Corripuit, scabraque ussit rubigine culmos,

Et vitiata parens produxit semina tellus.

Interdum poenas animalia sola dedere,

Aut multa, aut certa ex ipsis. Memini ipse malignam

270

Luxuriem vidisse anni, multoque madentem

Autumnum perflatum Austro, quo protinus omne

Caprigenum genus e cunctis animantibus unum

Corruit. A stabulis laetas ad pabula pastor

Ducebat: tum forte, alta securus in umbra

275

Dum caneret, tenuique gregem mulceret avena,

Ecce aliquam tussis subito irrequieta tenebat,

Nec longe mora mortis erat: namque acta repente

Circum praecipiti lapsu, revomensque supremam

Ore animam, socias inter moribunda cadebat.

280

Vere autem (dictu mirum) atque aestate sequenti

Infirmas pecudes, balantumque horrida vulgus

Pestis febre mala miserum pene abstulit omne.

Vsque adeo varia affecti sunt semina coeli,

Et variae rerum species, numerusque vicissim

285

Inter mota subest, interque moventia certus.

Nonne vides, quamvis oculi sint pectore anhelo

Expositi mollesque magis, non attamen ipsos

Carpere tabem oculos, sed sese immergere in imum

Pulmonem? et pomis quanquam sit mollior uva,

290

Non tamen iis vitiatur, at ipsa livet ab uva.

Nempe alibi vires, alibi sua pabula desunt:

Ast alibi mora certa, nec ipsa foramina multum

Non faciunt, hinc densa nimis, nimis inde soluta.

Ergo contagum quoniam natura genusque

295

Tam varium est, et multa modis sunt semina miris,

Contemplator et hanc, cuius coelestis origo est:

Quae, sicut desueta, ita mira erupit in auras.

Illa quidem non muta maris, turbamque natantum,

Non volucres, non bruta altis errantia sylvis,

300

Non armenta boum, pecudesve, armentave equorum

Infecit, sed mente ingens ex omnibus unum

Humanum genus, et nostros est pasta sub artus.

Porro homine e toto, quod in ipso sanguine crassum

Et sordens lentore foret, foedissima primum

305

Corripuit, sese pascens uligine pingui.

Tali se morbus ratione et sanguis habebant.

Nunc ego te affectus omnes, et signa docebo

Contagis miserae: atque utinam concedere tantum

Musa queat, tantumque velit defendere Apollo,

310

Tempora qui longa evolvit, cui carmina curae,

Haec multas monumenta dies ut nostra supersint.

Forte etenim nostros olim legisse nepotes,

Et signa, et faciem pestis novisse iuvabit.

Nanque iterum, quum fata dabunt, labentibus annis

315

Tempus erit, quum nocte atra sopita iacebit

Interitu data: mox iterum post saecula longa

Illa eadem exurget, coelumque aurasque reviset,

Atque iterum ventura illam mirabitur aetas.

In primis mirum illud erat, quod labe recepta,

320

Saepe tamen quater ipsa suum compleverat orbem

Luna prius, quam signa satis manifesta darentur.

Scilicet extemplo non sese prodit aperte,

Vt semel est excepta intus, sed tempore certo

Delitet, et sensim vires per pabula captat.

325

Interea tamen insolito torpore gravati,

Sponteque languentes animis et munera obibant

Aegrius, et toto segnes se corpore agebant.

Ille etiam suus ex oculis vigor, et suus ore

Deiectus color haud laeta de fronte cadebat.

330

Paulatim caries foedis enata pudendis

Hinc atque hinc invicta locos, aut inguen edebat.

Tum manifesta magis vitii se prodere signa.

Nam, simulac purae fugiens lux alma diei

Cesserat, et noctis tristes induxerat umbras,

335

Innatusque calor noctu petere intima suetus

Liquerat extremum corpus, nec membra fovebat

Obsita mole pigra humorum, tum vellier artus,

Brachiaque, scapulaeque, gravi, suraeque dolore.

Quippe, ubi per cunctas ierant contagia venas,

340

Humoresque ipsos, et nutrimenta futura

Polluerant, Natura malum secernere sueta

Infectam partem pellebat corpore ab omni

Exterius: verum crasso quia corpore tarda

Haec erat, et lentore tenax, multa inter eundum

345

Haerebat membris exanguibus, atque lacertis.

Inde graves dabat articulis extenta dolores.

Parte tamen leviore, magisque erumpere nata,

Summa cutis pulsa, et membrorum extrema petebat.

Protinus informes totum per corpus achores

350

Rumpebant, faciemque horrendam, et pectora foede

Turpabant: species morbi nova: pustula summae

Glandis ad effigiem, et pituita marcida pingui:

Tempore quae multo non post adaperta dehiscens,

Mucosa multum sanie, taboque fluebat.

355

Quinetiam erodens alte, et se funditus abdens

Corpora pascebat misere: nam saepius ipsi

Carne sua exutos artus, squallentiaque ossa

Vidimus, et foedo rosa ora dehiscere hiatu,

Ora, atque exiles reddentia guttura voces.

360

Vt saepe aut cerasis, aut Phyllidis arbore tristi,

Vidisti pinguem ex udis manare liquorem

Corticibus, mox in lentum durescere gummi.

Haud secus hac sub labe solet per corpora mucor

Diffluere: hinc demum in turpem concrescere callum.

365

Vnde aliquis ver aetatis, pulchramque iuventam

Suspirans, et membra oculis deformia torvis

Prospiciens, foedosque artus, turgentiaque ora,

Saepe Deos, saepe astra miser crudelia dixit.

Interea dulces somnos noctisque soporem

370

Omnia per terras animalia fessa trahebant:

Illis nulla quies aderat, sopor omnis in auras

Fugerat: iis oriens ingrata Aurora rubebat:

Iis inimica dies, inimicaque noctis imago.

Nulla Ceres illos, Bacchi non ulla iuvabant

375

Munera: non dulces epulae, non copia rerum,

Non urbis, non ruris opes, non ulla voluptas,

Quamvis saepe amnes nitidos, iucundaque tempe,

Et placidas summis quaesissent montibus auras.

Diis etiam sparsaeque preces, incensaque templis

380

Thura, et divitibus decorata altaria donis:

Dii nullas audire preces, donisve moveri.

Ipse ego Caenomanum memini, qua pinguia dives

Pascua Sebina praeterfluit Ollius unda,

Vidisse insignem IVVENEM, quo clarior alter

385

Non fuit, Ausonia nec fortunatior omni:

Vix pubescentis florebat vere iuventae,

Divitiis, proavisque potens; et corpore pulchro:

Cui studia aut pernicis equi compescere cursum,

Aut galeam induere, et pictis splendescere in armis,

390

Aut iuvenile gravi corpus durare palaestra,

Venatuque feras agere, et praevertere cervos:

Illum omnes Ollique Deae, Eridanique puellae

Optarunt, nemorumque Deae, rurisque puellae:

Omnes optatos suspiravere hymenaeos.

395

Forsan et ultores superos neglecta vocavit

Non nequicquam aliqua, et votis pia numina movit.

Nam nimium fidentem animis, nec tanta timentem

Invasit miserum labes, qua saevior usquam

Nulla fuit, nulla unquam aliis spectabitur annis.

400

Paulatim ver id nitidum, flos ille iuventae

Disperiit, vis illa animi: tum squallida tabes

Artus (horrendum) miseros obduxit, et alte

Grandia turgebant foedis abscessibus ossa.

Vlcera (proh divum pietatem) informia pulchros

405

Pascebant oculos, et diae lucis amorem,

Pascebantque acri corrosas vulnere nares.

Quo tandem infoelix fato, post tempore parvo

Aetheris invisas auras, lucemque reliquit.

Illum Alpes vicinae, illum vaga flumina flerunt.

410

Illum omnes Ollique Deae, Eridanique puellae

Fleverunt, nemorumque Deae, rurisque puellae:

Sebinusque alto gemitum lacus edidit amne.

Ergo hanc per miseras terras Saturnus agebat

Pestem atrox, nec saeva minus crudelis et ipse

415

Miscebat Mavors, coniunctaque fata ferebat.

Quippe lue hac nascente putem simul omnia diras

Eumenidas cecinisse fera et crudelia nobis.

Tartareos etiam Barathro (dira omina) ab imo

Excivisse lacus, Stygiaque ab sede laborem,

420

Pestemque, horribilemque famem, bellumque, necemque.

Dii patrii, quorum Ausonia est sub numine, tuque,

Tu Latii Saturne pater, quid gens tua tantum

Est merita? An quicquam superest dirique gravisque,

Quod sit inexhaustum nobis? Ecquod genus usquam

425

Aversum usque adeo coelum tulit? Ipsa labores

Parthenope dic prima tuos, dic funera regum,

Et spolia, et praedas, captivaque colla tuorum.

An stragem infandam memorem, sparsumque cruorem

Gallorumque, Italumque pari discrimine, quum iam

430

Sanguineum, et defuncta virum, defunctaque equorum

Corpora volventem, cristasque atque arma trahentem

Eridanus pater acciperet rapido agmine Tarrum?

Te quoque spumantem, et nostrorum caede tumentem,

Abdua, non multo post tempore, te pater idem

435

Eridanus gremio infoelix suscepit, et altum

Indoluit tecum, et fluvio solatus amico est.

Ausonia infoelix, en quo discordia priscam

Virtutem, et mundi imperium perduxit avitum!

Angulus anne tui est aliquis, qui barbara non sit

440

Servitia, et praedas, et tristia funera passus?

Dicite vos, nullos soliti sentire tumultus,

Vitiferi colles, qua flumine pulcher amoeno

Erethenus fluit, et plenis lapsurus in aequor

Cornibus, Euganeis properat se iungere lymphis.

445

O patria, O longum foelix, longumque quieta

Ante alias, patria O divum sanctissima tellus,

Dives opum, foecunda viris, laetissima campis

Vberibus, rapidoque Athesi, et Benacide lympha,

Aerumnas memorare tuas, summamque malorum

450

Quis queat? et dictis nostros aequare dolores,

Et turpes ignominias, et barbara iussa?

Abde caput, Benace, tuo et te conde sub amne,

Victrices nec iam Deus interlabere Lauros.

En etiam, ceu nos agerent crudelia nulla,

455

Nec lachrymae, planctusve forent, en dura tot inter

Spes Latii: spes et studiorum, et Palladis illa

Occidit: ereptum Musarum e dulcibus ulnis

Te miserum ante diem crudeli funere MARCE

ANTONI, aetatis primo sub flore cadentem

460

Vidimus extrema positum Benacide ripa,

Quam media inter saxa sonans Sarca abluit unda.

Te ripae flevere Athesis, te voce vocare

Auditae per noctem umbrae, manesque Catulli,

Et patrios mulcere nova dulcedine lucos.

465

Tempestate illa Ausoniam Rex Gallus opimam

Vertebat bello, et Ligurem ditione premebat.

Parte alia, Caesar ferro superabat et igni

Euganeos, placidumque Silim, Carnumque rebellem:

Et totum luctus Latium, maerorque tenebat.