Girolamo Fracastoro carmina, 4

Testo base di riferimento: F. Pellegrini, 1954

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


4. ad Ioannem Baptistam Turrianum

Battus amor Dryadum defunctum pastor Iolam

Flebat; eum Fontes, Alpinaque numina circum,

Sarcaque, pumiceoque sedens Benacus ab antro

Moerentem lacrimis consolabantur obortis:

5

Ille autem nulla accipiens solamina, tantum

Deserta sub rupe, in litoribus Benaci,

Talia nequicquam surdas iactabat ad undas:

Immites divi, et crudeles vos quoque Parcae,

Crudeles nimium Parcae; vos ibitis amnes,

10

Aeriae stabunt rupes; numquam amplius ipse

His terris, numquam hoc caelo agnoscetur Iolas

Vt cecidit semel? in pratis ut purpureus flos,

Quem tetigat vel hiems, vel iniquo Seirius astro.

Currite iam, fluviorum undae, et producite vitam,

15

Et, rupes, durate; tamen non alter Iolas

Hos pecus in montes, non haec ad flumina ducet.