19. de ludis regiis
Iuppiter Henrici despexit ab aethere ludos,
Excitus plausu clangisonisque tubis.
Vidit ut armorum radiis fulvique metalli
Gemmarum et vario spargier astra die:
5
"Hic aliquis nostra pugnat de plebe deorum".
Dixit: "Mortalis non movet ista manus;
Aut meus est Gethico natus qui venit ab Haemo,
Aut quae de nostro vertice nata fuit".
Sed dum Henricus equo sese instar fulminis infert
10
Atque illum in gyros quoslibet agglomerat,
"Castor hic est", inquit. Cum vero assurgere tantum
Fraxineasque videt frangere in hoste trabes:
"Non ego sum primo deceptus lumine" dixit:
"Mars, Mars est, alius non facit illa deus".
15
Verum ubi sidereos nudavit casside vultus,
Henricus Titan visus adesse Iovi.
Tum demum Henricum novit vel voce faventum
Trisque uni est natos fassus inesse suos.