Andrea Ammonio carmina, 6

Reference basis text: C. Pizzi, 1958

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


6. ad eundem consolatoria

Pontificum, Ricarde, decus, tutela bonorum,

      Et dum vita fuit maxima cura mihi,

Haec tuus Elysiis mittit Grastocus ab oris

      Quae, rogo, deposita perlege maestitia.

5

Ex istis postquam discessi faecibus orbis

      Invitusque tuum deserui obsequium

Corporis exutus spoliis et mole caduca

      Actutum campos ducor ad Elysios,

Sic loca nunc dicunt, ubi parva piacula, mitti

10

      Post paulo in caelum qui meruere, luunt.

Hic mihi purgato non est mora longa futura,

      Ascendam summi templa beata Iovis,

Haec me felicem vel nunc spes maxima reddit

      Oraque auctoris spero videre mei.

15

Ergo, pater, laetare, precor, grateris alumno.

      Hac fuit optandum morte obiisse mihi

Quae me nec longis torsit cruciatibus aegrum,

      Nec subito arreptum mi secuit iugulum,

Sed mitis largis solvit sudoribus artus,

20

      Meque per humoris iussit abire vias.

Et venit cum nondum longae taedia vitae

      Nec mala morbosi pertuleram senii

Cum nondum tua cura, pater, tenerique sinebant

      Anni me vitiis praecipitare caput.

25

Luctando, fateor, corpus iuvenile reliqui,

      Non tamen illa velim nunc ego vincla pati

In quibus assidue torquebant gaudia luctus,

      Spes, timor, humani carnifices animi

Sescentaeque aliae, quas nunc diiudico pestes,

30

      Cernoque quam miserae conditionis eram,

Nec secus ac rector qui longa per aequora vectus

      Propositum parvo tempore fecit iter,

Gaudeo iam fragili incolumem superasse carina

      Tot maria, et portum me tenuisse brevi.

35

Si quem igitur cepit pietas tua, pone dolorem

      Et noli fato tristior esse meo.

Non alia poteram fieri ratione beatus:

      In caelum sola ianua morte patet.

At tu qui regi et regno percommodus isti es,

40

      Vivere quae poteram tempora, vive, pater,

Vive, pater, longumque vale mundique precare

      Artificem ut superis me cito consociet.