3. elegia de obitu regis Henrici VII
Nunc, nunc flebilibus caelum clamoribus imple,
Maerentesque genas nunc, elegia, seca.
Nunc teneras complode manus, nunc velle capillos,
Tristia nunc largis fletibus ora riga.
5
Par fuit haud alias unquam tibi causa dolendi
Causaque non lacrimas iustior ulla dedit.
Occidit Henricus, Regni qui septimus Angli
Hoc rexit valida nomine sceptra manu.
Occidit Henricus magnorum gloria regum
10
Et iubar et splendor praecipuumque decus.
Occidit Henricus, pepulit qui nubila caelo,
Aspexit laeta sicubi fronte Iovem,
Vivida cui miti radiabant lumina flamma
Iucundusque inerat, si tuerere, timor,
15
Inque omni gravitas et summa modestia motu,
Maiestas vero quae solet esse Deis.
Hei mihi tunc moritur, cum armis opibusque pararet
Sub iuga Turcarum mittere perfidiam!
Humanis inimica bonis, o invida fata,
20
Hoc saltem vobis debuit esse nefas.
Deses cur potius plebes et inutile vulgus
Non sensit vestra vulnera facta manu?
Scilicet invictum ne nos possemus ab omni,
Si vos vicisset, parte vocare virum.
25
Sed nihil egistis, vivet post rupta, superstes,
Stamina, et illius gloria maior erit.
Illius ingenium, et rerum prudentia vivet,
Vivent illius dulcis et oris opes,
Ingentes vivent animi, et quae gessit in armis,
30
Quam parvi innumeros vicerit ille manu,
Vt sibi conexum, quo vellet, duceret orbem
Vtque vereretur terra fretumque virum.
Haec quoque fac pereant, non vera, Henrice, peribit
Nomine te referens natus imago tua,
35
In nato vivens, celso spectabis olympo,
Scandat perpetuus sanguis ut astra tuus.
Hic plebem proceresque sibi iuvenesque senesque
Vinciet, humani delicium generis,
Externi hunc metuent reges, venerabitur orbis,
40
Mortali credens veste latere Deum.
Quae regio est aut quam vastus perlabitur Indus
Aut Tartessiaci litoris unda quatit
Quaeve sub ardenti squallens male culta leone
Quaeve trucis boreae flatibus, ora rigens,
45
Hunc quae non cupiat Dominum, cui libera colla
Festinet grato subdere sponte iugo?
Indole quae tali pepererunt saecula Regem?
Tot constans numeris quis, rogo, vidit opus?
Pectora felle carent, studiis imbuta Minervae,
50
Quis vacat, ut Marti tempora iusta dedit.
Sic animum corpusque colit, sic praestat utrumque
Vt natum studiis omnibus esse putes.
Bistoniam digitis cytharam fac pulset eburnis
Semideumque canat fortia facta patrum
55
Aut animi interdum causa admoduletur amore,
Pelide nato praeferet ipsa Tethys;
Tendat Ithiraeos arcus credetur Apollo;
Namque manus Phoebi pectus et ora gerit;
Sternacem si frangat equum, iam Castora Lede
60
Spernet et huic mallet Iupiter esse pater.
Si, Venus, hunc spectes, oblivisceris Adonin,
Endymionque tibi, Cynthia, turpis erit.
Ignea quae iuvenis species! Subnigra flagellat
Crispaque pauxillum lactea colla coma;
65
Vnde supercilii frons regia pingitur arcu,
Lumina sidereo clarius igne micant;
Candentes rutilas suffundit purpura malas,
Et decorant nares ora verenda bonae;
Vnio pro nivei dentis stat plurimus orbe
70
Et patrias vincunt aemula labra rosas;
Assurgunt humeri torulis et robore pectus,
Mavorti puero quale fuisse reor;
Brachia conectunt teretes tum longa lacertos,
Hi roseos digitos marmoreasque manus;
75
Cruraque contractis surgunt exilia suris
Lataque subductus non loca venter habet;
Denique procero nulla est in corpore menda
Et nihil est quod quis pulchrius esse velit.
At cum tot dotes animi, tot corporis una
80
Conveniant, vires, forma, iuventa, calor
Cum quicquid libeat liceat, constringit habenas
Permittitque aliis, quod negat ipse sibi,
Et nihil a populis poscit nisi pectus amicum
Datque operam patriae, vel puer, esse pater.
85
Quare, age, iam sicca lacrimas, elegia, cadentes.
Amissis longe plura relicta vides.
Pro Henrico Henricum octavum pro septimo habemus
Et pro mortali numen adesse vides,
Nec fas rupta semel subnectere fila sororum
90
Nec leti iniqui frangere iura licet.
Cernis ut expulso sumat iam gaudia luctu
Tellus, et laetus rideat omnis ager,
Neglectasque diu terras Astraea revisat,
Et profugas artes cogat abire malas.
95
Cernis ut incipiant fluvii candescere lacte,
Arboribusque fluant roscida mella cavis.
Aurea, si nescis, rediens Octavius orbi
Saecula restituit. Fausta precemur ero:
Octavius Pylios Henricus vivat ad annos
100
Et cumulum superet, cana Sibylla, tuum.
Sit melior Nerva, Augusto felicior ipso,
Robore Traianum praestet et imperio.
Quicquid agat summis fortunet Iupiter, Albas
Puniceasque colat Phoebus uterque Rosas.