Ludovico Ariosto carmina, 63

Reference basis text: M. Santoro, 1989

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


63. epitaphium Zerbinati

Paulum siste, mora est brevis; rogat te

Zerbinatus in hoc situs sepulchro,

Si sis forte sciens, ut et scientem

Se reddas quoque, quis furor Leonem

5

Tassinum impulerit, quem amabat, et quem

Erat pluribus usque prosecutus

Magnisque officiis domi forisque,

Vt ipsum insidiis agens necarit.

Quod si scire negas, abi; et tibi sit

10

Exemplo, ingenium malum feroxque

Lenire ut benefacta nulla possint.