Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 25

Testo base di riferimento: C. Grassi, 1982

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


25.

Pater rerum, patriarcha gubernator omnium,

Imperator et monarcha, donans patrimonium

Quo est victa ferox parca et omne demonium;

Tu dedisti nobis fidem ac veram iustitiam

5

Esse te credendi pridem per te, sapientiam

Ac vivendi pure quidem ut per innocentiam.

Te videre optabamus mundo corporaliter,

Nam te nondum tenebamus ut nunc visibiliter,

Vt ad faciem spectamus facie totaliter;

10

Modo cernimus divinam maiestatem fulgidam

Vnam deitatem trinam, set personam candidam

Per matrem, stellam marinam, virginem, spem vividam.

Nos patriarche videmus nunc promissam gloriam

Et visionem habemus nunc consolatoriam:

15

Corpora, sicut tenemus, ferent hanc victoriam.

Intellectum quidam nolunt ex vana dissidia

Hunc habere, neque colunt quasi de invidia:

Credere nos nunquam volunt certa ferre gaudia,

Ii sunt quia veritatis lesores falsidici,

20

Amatores vanitatis. Pateant ne modici,

Intellectus claritatis remanent famelici.