Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 14

Testo base di riferimento: C. Grassi, 1982

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


14.

Principio caret, ut capio, Deus: alta potestas

Fonsque tuus nimis irriguus res ducere festas.

Hinc generantur res et aquantur gratis abunde,

Hinc ineunt que stare queunt cathedreque profunde,

5

Hinc pretiabilis ortus arabilis, hinc ager herbas

Ducit et exhibet, haud dare cuilibet optat acerbas,

Fructiferas non mortiferas generatque medelas,

Absque quibus non sana tribus fit perque querelas.

Admirabilis, haud affabilis, o Deus, es tu

10

Conversabilis esque ducabilis, uris et es tu

Ignis amoris, es atque saporis dulcor in ore,

Pluvia roris fertilis horis, dives odore,

Esque Paraclitus, o bone spiritus, in deitate.

In me celitus labens protinus pro pietate

15

Me genitricem ac alitricem fecit amati

Fructus, nati, quo salvati quove piati

Sunt mortales et veniales pignore tali.

Ac inimicus mundus apricus, frondiferali

Cortice cecus, trux prope pecus, fitque manifestus

20

Et sine fructu manans luctu vique molestus,

Et sterilis, nisi quando bono cultore novatur,

Fallibilis, nisi quando sono spondente probatur.

Est optabilis et conabilis hinc Paradisus,

Plenus amenis undique cenis et dape visus,

25

Laudeque virtus et bona mirtus habet dare flatus.

Tartarus orridus indeque sordidus ipse reatus,

Et redolet quia crimen olet. Sunt ergo beati

Quique vident ubi nunc resident in pace locati

Has genitus meus agnus opes rectis reseravit,

30

Cum penitus gentes inopes ad se revocavit;

Set miseri cum corde graves non has ita credunt,

Hiique feri sibi prorsus aves cum dogmate ledunt,

Fallibiles, set non stabiles virtute fideli,

Quive Deo flexere meo sua pectora celi.

35

Ergo mecum qui sunt secum, nempe videntes

Maiestatem sic deitatem sic reverentes,

Laudent illam, namque pupillam sicut amare

Hic oculi scitur, populi vitamque lavare.

Ac devoti, qui micchi noti sunt, ymitantes

40

Ac humiles fiant fragiles similando. Levantes

Corda super, cantent nuper laudem deitatis,

Et benedicant quos intricant corpora gratis.