Pietro Bembo carmina incerta, 2

Testo base di riferimento: M. Scorsone, 1990

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


2. Petri Bembi carmen

Fessus Amor ubi Mors se pallida forte tenebat

      Hospitium ignarus sole cadente subit.

Post epulas ambo pariter dant membra quieti;

      Surgunt cum nondum fulgeret orta dies.

5

Sic imprudentes permutavere pharetras:

      Munus abit procul hic et procul illa suum.

Mors ut conspexit valido quos fixerat ictu

      In venerem curis incaluisse novis,

Mirata est; miratur Amor, quos blanda putabat

10

      Oscula iuncturos succubuisse neci.

Iratus Mortem quaerit, Mors quaerit Amorem,

      Dum putat illusam se pueri esse dolis.

Concurrunt tandem et tumidi convitia primo,

      Mox arcu. intento spicula uterque parat.

15

Quod ni se mediam Thaumantias ipsa dedisset,

      Mors sua sensisset et sua tela puer.

O Thaumantias, o <minime> mortalibus aequa,

      Quis furor has partes ut tuerere fuit?

Non ego acidalio gemerem nunc saucius ictu,

20

      Tutus ab immiti conditione necis.