Pietro Bembo carmina, 12

Testo base di riferimento: M. Scorsone, 1990

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone


12. ad Lucretiam Borgiam

Tempore, quo primam miscens fluvialibus undis

      Iapetionides rite animavit humum,

Scilicet hac teneras oneravit lege puellas

      Natura, in nostris parca tenaxque bonis:

5

Vt speciem et clarae ferret quae munera formae,

      Ingenii nullas quaereret illa vias;

Quaeque animi decus indueret, cultumque per artes

      Pectus Apollineas ingeniumque ferax,

Illa sibi nullum formae speraret honorem:

10

      Atque omnes pacto iussit adesse Deos.

Plurima cumque novo crevisset foemina mundo,

      Eventus certam sustinuere fidem.

Namque ut habent mala rura valentes saepe colonos,

      Pigraque, qui bonus est, otia sentit ager,

15

Sic non formosae cultu nituere puellae,

      Et quae pulchra, eadem desidiosa fuit.

Prima, meum atque aevi sydus spectabile nostri,

      Tantum animo, quantum, Borgia, fronte micas:

Et tibi cum facie non certet Agenore nata,

20

      Non Helene Idaeo rapta Lacaena Pari,

Te tamen in studia et doctas traducis in artes,

      Nec sinis ingenium splendida forma premat.

Sive refers lingua modulatum carmen Hetrusca,

      Crederis Hetrusco nata puella solo;

25

Seu calamo condis numeros et carmina sumpto,

      Illa novem possunt scripta decere Deas.

Naulia seu, citharamve manu percurrere eburna,

      Et varia Ogygios arte ciere modos,

Seu revocare Padi vicinas cantibus undas,

30

      Mulcentem dulci flumina capta sono,

Seu te nexilibus iuvat indulgere choreis,

      Et facili ad numerum subsiluisse pede,

Quam timeo, ne quis spectans haec forte Deorum

      Te praedam media raptor ab arce petat,

35

Sublimemque ferat levibus super aethera pennis,

      Detque novi coelo syderis esse Deam.

Quicquid agis, quicquid loqueris, delectat: et omnes

      Praecedunt Charites, subsequiturque decor.

Ipse decor sequitur: sed, si modo vera fatemur,

40

      Hei mihi, quam multis est decor ille malo.

Nam minus Aetneas vexant incendia rupes,

      Quam quibus est facies, Borgia, nota tua;

Nec facies modo, sed docti quoque pectoris artes;

      Ah pereat, si quem forma sine arte movet!

45

Atque ego, qui miseros olim securus amantes

      Ridebam et saevi regna superba Dei,

Spectabamque mari laceras de littore puppes,

      Nunc agor in caecas naufragus ipse vias.