Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 9

Testo base di riferimento: C. Grassi, 1982

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


9.

Nunc ad Dei laudem mei verto vela

Cum querela, qui est portus optimus.

Deus bonum summum sonum dat amandi,

Se optandi desiderantissimus

5

Toto corde, sine sorde, mente pura,

Tota cura. Qui es rex purissimus,

Cur mortales vivunt quales nata bruta

Culpis tuta, cum tu sis doctissimus?

Sine Deo quisque meo vivit homo

10

Mortis domo et fece fedissimus.

Sine Dei lege, rei ceci manent,

Fumo vanent, ut est is vanissimus

Non adorans Deum, plorans est in penis

Et catenis, ut meretur pessimus.

15

Cur tam stulti vivunt multi sine duce

Deo, luce cum sit fulgentissimus?

Ipsam vitam infinitam cur non petunt?

Quam spem metunt? Nam est rex ditissimus,

Tam vitandi quam curandi mala facta

20

Iura fracta doctor est cautissimus,

Et celorum et bonorum acquirendi

Vis videndi donator largissimus.

Deum esse ac preesse cunctis rebus

Et diebus, magnus scit et minimus.

25

Collaudetur et ametur semper Deus

Ergo meus, omnium altissimus,

In etternum quod Infernum dat malignis,

Locum ignis, ubi rex nequissimus.

Suis servis dat vim nervis, Paradisum,

30

Et se visum, qui est sol clarissimus. Amen.