Girolamo Angeriano erotopaegnion, 198

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


198. incertus auctor

Factus Amor mitis transfixo clausit amanti

      Lumina, collegit corporis ossa Charis,

Tradidit inferias pia Cypris, carmen in ipsa

      Vrna Erato scripsit. tu lege, quisquis amas.

5

Non hic corpus adest, non hic cinis ater, at una

      Flamma calens. cremat haec. flamma. viator, abi.