Girolamo Angeriano erotopaegnion, 197

Testo base di riferimento: A. M. Wilson, 1995

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


197. de seipso

Si nitet auratis mea candida virgo capillis,

      Et pulchro aequoreas vincit honore deas,

Effutire leves cur demens cogor amores,

      Ferreque ut irrasus tam mala verba puer?

5

Cur turbor toties, et inania murmura iacto?

      Cur toties illuc irrequietus eo?

Heu, heu, quid feci? quo vertor? numina caelo

      Aut nulla, aut certe non mala nostra vident.

Non potui esse silex, aut aequoris unda, vel alga,

10

      Sive cinis? ferrem non ego tanta miser.

Hoc peius, promo insanas ex pectore voces.

      Nil prosunt voces, et tamen usque loquor.

Heu, quid agam melius? lanient haec dicta procellae,

      Et, si quid chartis illino, flamma voret.

15

Praeteriit, quae danda fuit virtutibus, aetas.

      Quicquid ago video ventus et unda rapit.

Ista loqui nollem, niger obtegit omnia pulvis.

      Obtegar, an vivam? vivere poena mihi.

Non est viventi nisi taetri funeris umbra,

20

      Si quicquam ingrati vita laboris habet.

Vivite, vos alii, quibus omnia iugiter affert

      Laetus amor. gladium tu mea sume manus.

Ne trepida. rapidas cum spiritus ibit in auras,

      Clamabit, "mortis Caelia causa fuit."