196. de viatore et seipso dialogus
Quis iacet hic? Veneris iacet hic pulcherrima proles,
Quam stravit forti Caelia pulchra manu.
Si deus hic, quare falcato decidit ense
Mortis, et in vili sic tumulatur humo?
5
A cupido haec illi vis est generosa Tonante
Vt valeat terrae et bella movere polo.
Vnde hoc? illa dea est cunctis speciosior astris.
Hac mundus quid nunc (aspice!) maius habet?
Non hic armatus, pharetra succinctus et arcu?
10
Quid tum? succubuit: fortior illa fuit.
Aurea non mater flammas, non vitricus hastam
Exhibuit? contra bellica Pallas erat.
Aegida formosis mammis scutumque lacerto
Aptarat, dextrae tela trisulca patris.
15
Non aderant Musae comites? non Phoebus et Euhan?
Hic puer, illa ingens; hic rudis, illa sagax.
Ergo quis exstincto posthac succedet Amori?
Huic pharetra, huic iaculum, huic flexilis arcus erit?
Imperium molle hoc. illa est castissima et Euro
20
Saevior. heu! cui non funera ferret atrox?
In turbam rutili globulos deflecteret auri,
Ipsa sibi plumbi frigida dona daret.
En, nunc absque arcu et facibus domat omnia victrix.
Quod si pennatus regna teneret Amor?