Girolamo Angeriano erotopaegnion, 195

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


195. ad Caeliam

In cinerem fuero si post mea fata solutus,

      Ille tua excussus curret in ora cinis.

Hic repetet caelum si spiritus, arduus illinc

      Et flammas mittet, mittet et arma necis.

5

Si non legitimae complerim munera vitae,

      Errabo ante tuas ossea larva domos.

Corporeos iterum si commutabor in artus,

      Corpus habes corpus mole gravabo tuum.

Aere si pendam poenas, levis ibo, daboque

10

      Verbera. si mergar flumine, flumen eris.

Ad nubes iero, mittam de nubibus imbres.

      Ignibus advolvar, te ferus igne petam.

Quicquid ero moriens, tecum crudelia, tecum

      Bella geram. flagris flebis inulta meis.

15

Si nihil evadam, nihil hoc torquebere crede,

      Crede mihi, vultus persequar usque tuos.

Conabor Stygiis exire paludibus, etsi

      Parca negat; rumpet Tartara laesus amor.

Nam tibi cum nequeam, dum vivo, reddere poenas,

20

      Exstinctus tanti vulneris ultor ero.