Girolamo Angeriano erotopaegnion, 193

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


193. de suo voto

Non sequor obliquo saevos livore tyrannos,

      Non cupio in volucri stare superbus equo.

Non posco ut nitidis surgant mihi tecta columnis,

      Pulcher et in medio sit mihi rure locus.

5

Non populi laudes, non plausus quaero theatri,

      Non aurum aut comites militiaeque decus,

Non sacros fontes, non arva obsepta salictis,

      Quicquid et ignavum denique vulgus amat.

Dum valeo, hoc cupio: teneris in amoribus esse,

10

      Haerere et thalamis, diva puella, tuis.