Girolamo Angeriano erotopaegnion, 192

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


192. ad gryllum

Mortue grylle, iaces, agrestis Musa lyraeque

      Naturale decus, mortue grylle, iaces.

Quid faciam posthac? nostri solamen amoris,

      Solamen somni, mortue grylle, iaces.

5

Excutiens alas pedibus, dic, grylle, Camenas,

      Et mulce optatis pectora fixa modis!

Hei mihi! non audis. non dices amplius ignes,

      Grylle, meos. tecum Terpsichorea iacet.

Ex lacrimis rorem tibi fundo, grylle, cremoque

10

      Hanc caveam, inque tuos diffluit usta rogos.

Grylle, vale. hac parva flores nascantur in urna,

      Terraque sit cineri semper amoena tuo.