Girolamo Angeriano erotopaegnion, 191

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


191. de suo fletu

Servat aquas limosa palus, mitisque redundat

      Rivus aquis, et aquas, ut patet, aequor habet;

Fons diffundit aquas, et aquas dat flumen, aquasque

      Stagna tenent, et aquis enitet ipse lacus.

5

Lumina sed lacrimis faciunt haec plena paludem,

      Rivum, aequor, fontem, flumina, stagna, lacum.