Girolamo Angeriano erotopaegnion, 189

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


189. ad eandem

Marmor erat pulchrae qui viderat ora Medusae,

      Viderit at si quis te, dea, dic, quid erit?

Durum marmor erit, stabitque in marmore duro

      Spes, maeror, gemitus, poena, dolor, lacrimae.