Girolamo Angeriano erotopaegnion, 188

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


188. de Zephyro et Caelia

Irroraret agros Zephyrus cum flatibus, et ver

      Duceret et flores, Caelia visa fuit.

Hac visa, dimittit agros, dimittit honores

      Veris, dimittit munera floris amat.

5

Factus amans, coepit dulces effundere flatus,

      Et flando optatum coepit adire femur.

Protinus, incluso sic intus flamine, venter

      Intumuit, facilis sed prope partus erat.

Credite, mira loquor: fulgenti lumine campos,

10

      Ver risu, flores vocibus haec peperit.