Girolamo Angeriano erotopaegnion, 187

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


187. ad Caeliae statuam

Artificis studiosa manus dedit omnia, sed non

      Mollescis digitis, dulcis imago, meis.

Tango, dura manes. non dura haec marmora, tactu

      Mollesco; est durus Caelia dura lapis.