Girolamo Angeriano erotopaegnion, 186

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


186. de Caelia

Exiret dominae dum pulchro pectore flamma,

      Vreret et silices et freta, Cypris ait,

"Caelia si friget, cur nunc ita conicit ignes,

      Eius et aspectu terra polusque calet?"

5

Sic pharetratus Amor matri respondit: "amantis

      Illinc cor flammas, non sua forma iacit."