Girolamo Angeriano erotopaegnion, 185

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


185. ad Caeliam

Saepe duces volui et reges et proelia versu

      Dicere, sed vires debilitavit amor.

Vt te conspexi, tanto fulgore nitentem,

      "Ite procul, caedes!" dixi ego. "bella, procul!

5

Cantetur numeris, cantetur Caelia plectro."

      Sed cum tentavi dicere, nullus eram.

In fletus abit maestas vox, plena querelae,

      Et tantum poenas promere cura fuit.