Girolamo Angeriano erotopaegnion, 184

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


184. de seipso

Ad fontem dum ploro, mihi fons inquit, "ut ardor

      Sedetur, gelidi suscipe fontis aquas."

"Flumina oborta meis sunt," inquam, "fletibus, ignes

      Non sedant; posito ut sulfure taeda cremor."

5

Sic ego, sed subitis arsit fons ignibus: ignes

      E nostro ingentes pectore iecit Amor.