Girolamo Angeriano erotopaegnion, 183

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


183. Caeliae statua

Qui gelida sub rupe fui lapis, ora venusta

      Nunc refero et vultus, diva puella, tuos.

Sculptori debes, sed debes plurima vati.

      Hic polit, ille canit. quod canit, illud habes.

5

Vt nosti, lapidem teret hora fugacior Euro,

      At bene quod canitur, non teret hora fugax.

Hic sum muta silex, at carmine vulgor et ore

      Verba loquor, toto cernor in orbe nitens.

Non adsit cantus, remanebit vita calorque

10

      Vatis, ero vatis viva calore tui.