Girolamo Angeriano erotopaegnion, 182

Testo base di riferimento: A. M. Wilson, 1995

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


182. de Caelia

Forte meam tangens dextram, sic Caelia dixit:

      "Mentiris, nec amas; algida dextra tua est."

"Verus amans," inquam, "facibus comburitur intus.

      En, calet in tacito corde sepulta Venus.

5

Respice pallorem. sum pulvis et umbra. recessit

      Spiritus, inque meis ossibus Aetna furit.

Tellurem vidi densa canere pruina,

      Quae tamen ex ima parte perusta fuit.

Assimilor silici quae caecos integit ignes,

10

      Et riget, ob canas frigida facta nives;

Et fluerem in cineres et in auras ustus abirem,

      Sed tua me vivum bruma geluque tenet."