Girolamo Angeriano erotopaegnion, 181

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


181. ad Caeliam

Sim procul a risu, nec cernam cornua Lunae,

      Nec Phoebi auricomum luce nitente caput,

Me caeca exculcet fortuna, et nubila caelum

      Condant, hanc ingens obruat unda ratem,

5

Praetendat cupidus fraudes et crimina livor,

      Deliteat tenebris fama decusque meum,

Exsul ab his abigar terris, sim segnis inersque,

      Et videam ante oculos funera nigra meos,

Nugata est quicquid mea Musa feratur in ignes,

10

      Dummodo me spectes, Caelia, laetus ero.