Girolamo Angeriano erotopaegnion, 179

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


179. ad amicos

Exoriens postquam decoravit Caelia terram,

      Vidit et erecto lumine tecta deum,

Cor dedit huic Pallas, Venus ora, Diana pharetram

      Atque arcum, doctam pulcher Apollo lyram,

5

Vrentes oculos Erato, linguamque disertus

      Mercurius, Iuno bracchia, Mars animos,

Iuppiter incessum, flavos Aurora capillos,

      Ornatum Charites, spicula blandus Amor.

Omnia de magnis dis possidet, omnia, amici.

10

      Vnde, unde huic tanta est, dicite, saevitia?