Girolamo Angeriano erotopaegnion, 177

Testo base di riferimento: A. M. Wilson, 1995

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


177. de Cupidine querente

Hic arma atque faces et myrtea serta rosasque

      Linquo, quibus quondam gloria parta fuit.

Linquo sales ludosque meos, atque omnia pulchra

      Quaeque Charis docuit, quaeque venusta parens.

5

Exuor hic levibus pennis et lumine claro.

      Externas (o sors!) cogor adire vias.

Sed vos hoc unum moneo (parete monenti;

      Certa loquor, sunt haec certa probata mihi):

Evitate malum. potuit quae laedere divos,

10

      Vos laedet. quando ridet, abeste! necat.