Girolamo Angeriano erotopaegnion, 176

Testo base di riferimento: A. M. Wilson, 1995

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


176. de seipso

Dum canerem et citharam pulsarem pectine solus,

      Solus apud dominae, nocte silente, fores,

Audivi, fateor, vocem. sic dixit: "amator,

      Stultus es. in ventos irrita verba fluunt."

5

Respondi nil esse, "loquor, quodcunque sed aegrum

      Saepe iuvat poenas promere voce suas.

Haec mihi, non aliis refero. sint sidera testes,

      Et, si surda manent sidera, saxa precor,

Et ventos, nubesque atras, et limina, quae me

10

      Excludunt: sunt haec verba doloris; amo."