Girolamo Angeriano erotopaegnion, 175

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


175. de Caelia et Amore

Vidit ut aethereos oculos Amor illius, inquit,

      Inquit Amor, "nulla hac pulchra puella magis."

Sensit ut immites animos Amor illius, inquit,

      Inquit Amor, "nulla hac saeva puella magis."