Girolamo Angeriano erotopaegnion, 174

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


174. de Iove et Iunone

Iuppiter, insani dum saeva Cupidinis arma

      Et nequit accensas pertolerare faces,

"Iane biceps, caeli custos, mihi limina pande,

      Pande, nec hoc unquam sentiat uxor," ait.

5

Sensit ut hoc uxor, turbatur, et undique fluctus

      Ore vomit, liquida fit magis atra pice.

Irruere in magnum magna cum voce Tonantem

      Audet, et illius detrahit arma manu.

Clavigerum terret Ianum, lustratque per omnes

10

      Terras, si videat quo vir in igne calet.

Nunc huc, nunc illuc dum torvo lumine se fert,

      Aspectu patuit Caelia pulchra suo.

Quam simul ut vidit, caecas exarsit in iras,

      Atque inquit, "senti quid mea regna queunt".

15

Dum rotat et piceo contorquet ab aethere fulmen,

      Illud in haec durus pectora flexit Amor.