Girolamo Angeriano erotopaegnion, 172

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


172. ad eandem

Cum sumis citharam et diffundis in aera cantum,

      Saxa avidis pendent auribus, aura silet.

Cum solvis crines vento, Dictynna videris,

      In silvis quando caede cruentat apros.

5

Cum rides, laeti discerpunt nubila venti.

      Cum loqueris, fulgent sidera, vernat humus.

Cum motas oculos, quid non Amor impius audet?

      Audet et irato praeripere arma Iovi.

Cum graderis, te tota cohors miratur euntem,

10

      Tota cohors passus laudat amatque tuos.

Sed, quia maturae non carpis poma iuventae,

      Haec in tam pulchro corpore sunt lacrimae.