Girolamo Angeriano erotopaegnion, 170

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


170. de Caelia et Borea

Vt Boreas ussit glaciali frigore flores,

      Ausa est in Boream Caelia probra loqui.

"Audes, nympha, deum petulante lacessere lingua?"

      Respondit Boreas. "num tibi notus ego?

5

Te rapiam levibus sublimem in nubila pennis,

      Et iungere meo praeda coacta toro."

Substitit illa ferox, ut saxum in montibus altis

      Quod ruere e summa rupe procella nequit.

Non potis ille frui quod amat. dat basia labris.

10

      Nunc magis illa gelu labra notata placent.

Denique tanta fuit dulcedo et tanta voluptas,

      Arserit amisso ut frigore ventus amans.