Girolamo Angeriano erotopaegnion, 169

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


169. ad Caeliam

Ni lacrimae fluerent, in flammam totus abirem,

      Et, ni flamma foret, diffluerem lacrimis.

Sic servor lacrimis, sic flamma servor. adurar

      Aut lacrimer, vitam praebet utrumque obeam.