Girolamo Angeriano erotopaegnion, 168

Testo base di riferimento: A. M. Wilson, 1995

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


168. de seipso dialogus

Dic, cur in vultu sic palles? sanguis ad ima

      Corda fluit, quae sunt paene cremata rogis.

Cur defles? magnos ut lapsa hos unda calores

      Molliat; in casso corpore flamma furit.

5

Cur gemis? ambesos ut amabile frigus in artus

      Currat, et insanas temperet aura faces.

Cur quereris solus? solus comburor ab igne.

      Qui non credit, amet, nunc ego sicut amo.

Cur non in mutos cineres converteris? ingens,

10

      Ingens id dominae non sinit esse gelu.