Girolamo Angeriano erotopaegnion, 167

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


167. de Amore

In tabula primus tenerum qui pinxit Amorem,

      Ingenio et docta non fuit ille manu.

Non puer est qui Pana potest superare fretumque

      Qui domat et terras, aera, quique polos.

5

Non caecum dicam: pungentibus utitur armis,

      Et quicumque ferit, num sine luce ferit?

Non findit latum pernicibus aethera pennis;

      Sic nunquam a nostro corpore fixus abit.

Non mihi nudus erit: spoliat qui membra deorum

10

      Quique hominum, nunquid veste carebit inops?

Dum loquor id, ridens inquit mihi Caelia, "Amorem

      Pingere vis? Vultus aspice! pinge meos."