Girolamo Angeriano erotopaegnion, 165

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


165. de Caeliae cantu

Gaudebam, audivi dominam cum voce canentem,

      Gaudebam. qualis tunc mihi, qualis erat!

Ex umeris nullo fluitabant ordine crines,

      Et nulla nitidus stabat ab arte color.

5

Tunc mage compta mihi, mage tunc formosa decensque

      Visa fuit; poterat saxa movere sono.

Sed, quia nulla diu firmantur gaudia, volvit

      Forte oculos, videor, visa repente dolet.

Lingua ciens cantum silet, et sua plectra recondit.

10

      Turbatur, misero multa minatur, abit.

Deseror infelix, avulso corde, cadoque,

      Acclinans oculos mortuus. illa redit.

Ilico ut aspexit consumpti corporis ossa,

      Colligit et nullo funere condit humi.

15

Impia, nil maerens, haud plenum carmen ibidem

      Inscripsit, dulci hic voce peremptus amans.