Girolamo Angeriano erotopaegnion, 164

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


164. de Venere et Diana

Sumeret a labiis cum basia Cypris Adonis,

      "Lasciva es," dixit casta Diana, "nimis."

"Quod sum," Cypris ait, "fateor; lascivior, hoc tu

      Clam facis: Hippolytus tecum in amore manet."