Girolamo Angeriano erotopaegnion, 163

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


163. de seipso et Flore dialogus

Bellule flos, salve. quis te, bellule flos, misit?

      Illa tibi Aetnaeos quae iaculata faces.

Flaccescis, cerno. sic vultus flaccet amantis;

      Maerenti sic stat, sic stat in ore color.

5

I nunc ad dominam retroque revertere. non id

      Significas, quamvis sit mihi nulla quies;

Sed, quoniam viridem non servas usque decorem,

      Quam cito crudelis deperit illa, doces.