Girolamo Angeriano erotopaegnion, 161

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


161. de Caelia et libello

Cum legeret scriptas in parvo codice flammas

      Caelia, "mentitur qualia scriptor!" ait.

"Non sic exardet, nec sum tam pulchra decensque,

      Vt fatur; sunt haec cortice vana magis!"

5

Tunc codex, chartis qui volvebatur apertis,

      Ter voluit, nequivit voce referre sonos.

Hoc fecit: vacuo misit suspiria caelo.

      Et mecum in cinerem, igne crematus, abit.