Girolamo Angeriano erotopaegnion, 160

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


160. ad eandem

Quid speculum spectas? vis verum nosse colorem,

      Quantaque sit vultus gratia viva tui?

Aspicias cum mitto tibi mea saucia corda:

      Illic te docta cuspide pinxit Amor.