Girolamo Angeriano erotopaegnion, 159

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


159. ad Caeliam

Vt scirem quanto sim tecum iunctus amore

      Atque fide, misi cor tibi. non rediit.

Hospitium praedulce tuum. non amplius optat

      Hos artus; gremio gaudet adesse tuo.

5

Post, gemitum eieci, qui cordis nuntius esset.

      Illum etiam, est quamquam saepe reversus, habes.

Nescit ubi sit cor, nec novit dicere; solum

      Spirat, et exusti pectoris auget onus.

Illi saepe loquor, "quid agit mea Caelia? quid cor?"

10

      Nil referens, linquit corpus inane, fugit.

At nunc mitto animam, quae si non ipsa redibit,

      Protinus infelix hac tumulabor humo.