Girolamo Angeriano erotopaegnion, 158

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


158. de Venere et Cupidine

Forte sub umbrosa requiescens arbore Cypris

      In gremio puerum foverat aligerum.

Cypridis abscedit gremio puer aliger; illa

      De somno surgens quaerit anhela deum.

5

Quaerenti exclamat genetrici vulgus, "Amorem,

      Quem quaeris, splendens Caelia surripuit."