Andrea Navagero lusus, 57

57.

Accipe contempti supremum munus amantis

Pieria de ualle fluens; ubi flebile carmen

Condimus, et nostri testis Parnasus amoris

Saepius audiuit praerupta in rupe querelas,

5

Et lacrimis creuere meis Libethrides undae.

Omnia iampridem miserae sunt conscia flammae:

Antra, nemus, cautes, Helicon, Cadmeia Dirce

Carminibus resonant nostris, et uerba receptant.

Quamquam dura silex docta nectatur ab arte,

10

Tu tamen immites, Puer unice, despicis ignes,

Quaque tibi ueniunt, mox aspernaris amores.

O syluis, o lacte puer nutrite ferino,

Tune illum patiere mori iuuenilibus annis,

Qui te dilexit, qui te nunc diligit, et qui

15

Diliget infelix, tenues dum spiritus artus

Seruabit, poteroque oculos spectare nitentes?

Ecce uides ut sim macie consumptus inerti,

Palleat et uultus, pectus quoque, squalida tangit

Ossa cutis: nullum est consumpto in corpore robur.

20

Sanguis abit fortisque uigor, fugere colores;

Non oculi spectare diem, non sumere dulces

Ora cibos possunt, non mens cognoscere rerum

Naturam motusque potest, non cernere causas;

Non iaculum torquere manus, nec tela, nec enses;

25

Aegidis impatiens pectus uix sustinet artus.

Aequa mihi nox est, nostrum seu circuit orbem

Phoebus, et oppositae seu praebet lumina genti.

Tanti causa mali Venetus puer, incluta proles

Nobilis et sanguis, uerum crudelior urso.

30

Heu morior! Siccis morientem spectat ocellis.

Si facere hoc poteris, si tot patiere dolores,

Si facere hoc poteris, iam te genuere leones

Aut hominum crudele genus uel inhospita tellus,

Non pater e Latio est, Veneta non sanguis ab urbe,

35

Namque procul feritas, procul hinc crudelia facta;

Hic posuit molles arcus pharetramque Cupido,

Deliciae Veneris miti dominantur in ora.

Tu solus fera corda geris suffusaque fele

Pectora ubi fudit molles Venus aurea mores.

40

O mea spes, mea lux, mea mens, mea uita, meum cor,

Respice me miserum finemque impone dolori:

Quod petimus breuis hora dabit, breue tempus amori

Sufficiet, dum pauca loquar, dum dulcia carpam

Oscula, dumque auidis tangam tua pectora palmis.

45

Quod si forte neges, dabitur mora parua furori,

Dextera dum gladium morti uicina recludet

Et furibunda suum crudeli uulnere pectus

Transfiget cogetque animam miserabile corpus

Deserere; illa uolans Stygias properabit ad undas.

50

Credo equidem, ut ferus es, quod te nec dura mouebunt

Fata, sed obsceno spargetur dextra cruore.

Quid facis, infelix? ueniet maturior aetas,

Qua totidem, quot ego patior, patiere dolores;

Ludere tunc cupies animo, cum fugerit aetas.

55

Tunc uirides annos solitumque precabere robur,

Sed nulli reuocare dies datur, idque quod olim

Praeteriit semper manet irreuocabile: perdes

Tu quoque (crede mihi) primae lanuginis annos.

Propterea, dum fata sinunt, dum postulat aetas,

60

Dum tua labra rosas superant, dum lilia pectus,

Dum Ganymedeo certant tua tempora uultu,

Iungamus formose puer, iungamus amores.