Girolamo Angeriano erotopaegnion, 156

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


156. de Caelia et Cupidine

Forte videns natum Veneris per prata vagantem

      Caelia fronte placens, Caelia crine placens,

"Pone arcum et certemus," ait; "pone arma facesque,

      Hic tibi si mecum proelia inire libet."

5

Illi dicit Amor, "si pono haec arma, quid in te

      Nudus agam? pugnax tu magis atque potens.

At si bella placent, et stat tibi tanta libido

      Certandi, tela hac lege repono mea,

Vt claudas oculos (oculi fulgore perurunt),

10

      Vt frenes linguam (lingua diserta necat)."

"Nil horum impediet" pulchra "haec certamina," fatur Caelia,

      "Claudo libens lumina, lingua silet."

Non exspectat Amor, sed in aere tollitur alis

      Et fugit, exclamans, "sat tua forma potest!"