Girolamo Angeriano erotopaegnion, 155

Reference basis text: A. M. Wilson, 1995

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


155. de Caeliae reticulo

Reticulum ex auro intextum rutilante venustam

      Vestierat frontem vestieratque comas.

Quod cum vidit Amor, dixit, "flammatur amore

      Caelia, nam gignunt aurea fila faces."

5

"Non hoc," Cypris ait. "nihil est ut carius auro,

      Sic illa in toto carius orbe nihil.

Sed, miror, quare, quare illud vulnerat aurum?

      Vt video, longa cum face tela iacit."

"Falleris," inquit Amor; "non aurum vulnus, at illi,

10

      Illi oculi faciunt. aspice! saxa terunt!"